- IMPLUVIATA Vestis
- IMPLUVIATA Vestismemorata Plauto Epidic. Act. 2. Sc. 2. v. 39.Quid erat induta? an Regillam induculam, an mendiculam, anImpluviatam? ut istae faciunt vestimentis nomina.Agit enim ibi muliebris luxûs ccensuram senex. A' colore sic dictam vult Nonius, cum ait: Impluviatus color, quosi famato stillicidio implutus, qui est Mutinensis, quem nunc dicimus. Sed quid sit stillicidium fumatum, et qui Mutinensis color, ftustra quaerimus. Turneb. Advers. l. 14. c. 19. a forma ita dictam contendit, scilicer a similitudine impluvii. Ut enim impluvia, sic et vestem a forma impluviorum diutam, quae eslet quaternata, i. e. quatuor quadrata lateribus undique corpus ambiret, quae est figura impluviorum in cavaediis. Sed num tunicam, aut pallium hac formâ compactum usui esse posset, videant Docti, Octav. Ferrar. de Re Vest. l. 3. c. 20.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.